Encontrados 5078 resultados para: Pro
Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “Estne Dominus in nobis an non?”. (Liber Exodus 17, 7)
narravit Moyses socero suo cuncta, quae fecerat Dominus pharaoni et Aegyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. (Liber Exodus 18, 8)
Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, (Liber Exodus 18, 21)
Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis. (Liber Exodus 19, 2)
ait ad eos: “Estote parati in diem tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris”. (Liber Exodus 19, 15)
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. (Liber Exodus 20, 16)
Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt”. (Liber Exodus 20, 17)
Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul (Liber Exodus 20, 18)
Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis”. (Liber Exodus 20, 20)
Haec sunt iudicia, quae propones eis: (Liber Exodus 21, 1)
Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. (Liber Exodus 21, 14)
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, (Liber Exodus 21, 18)
