Encontrados 5078 resultados para: Pro
Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae). (Liber Genesis 31, 47)
Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: “Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris”. (Liber Genesis 32, 7)
et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi”. (Liber Genesis 32, 21)
Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur. (Liber Genesis 32, 32)
Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum. (Liber Genesis 33, 3)
Et appropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt. (Liber Genesis 33, 6)
Dixit Iacob: “Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti. (Liber Genesis 33, 10)
Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula). (Liber Genesis 33, 17)
“Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis. (Liber Genesis 34, 14)
Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob. (Liber Genesis 35, 5)
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. (Liber Genesis 36, 33)