Encontrados 560 resultados para: Populus
quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius. (Liber Psalmorum 95, 7)
Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti. (Liber Psalmorum 95, 10)
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius. (Liber Psalmorum 100, 3)
Scribantur haec pro generatione altera, et populus, qui creabitur, laudabit Dominum. (Liber Psalmorum 102, 19)
Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus: “Fiat, fiat”. (Liber Psalmorum 106, 48)
Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus. (Liber Psalmorum 144, 15)
Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus, (Liber I Maccabaeorum 1, 41)
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis; (Liber I Maccabaeorum 4, 55)
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae. (Liber I Maccabaeorum 4, 61)
Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis. (Liber I Maccabaeorum 5, 16)
Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos. (Liber I Maccabaeorum 5, 30)
Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Et contritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum in Carnain. (Liber I Maccabaeorum 5, 43)
