Encontrados 560 resultados para: Populus
Traditi enim sumus, ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: tacuissem, quia tribulatio haec non esset digna conturbare regem”. (Liber Esther 7, 4)
Quomodo enim potero sustinere malum, quod passurus est populus meus, et interitum cognationis meae?”. (Liber Esther 8, 6)
Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi, (Liber Psalmorum 18, 44)
Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi. (Liber Psalmorum 33, 12)
“Audi, populus meus, et loquar, Israel, et testificabor adversum te: Deus, Deus tuus, ego sum. (Liber Psalmorum 50, 7)
Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine. (Liber Psalmorum 59, 12)
Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens sprevit nomen tuum. (Liber Psalmorum 74, 18)
Nos autem, populus tuus et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam. (Liber Psalmorum 79, 13)
Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me! (Liber Psalmorum 81, 9)
Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. (Liber Psalmorum 81, 12)
Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset! (Liber Psalmorum 81, 14)
Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt (Liber Psalmorum 89, 16)
