Encontrados 365 resultados para: Pharao Aegypti

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam super terram Aegypti, ut veniat locusta et ascendat super eam et devoret omnem herbam, quidquid residuum fuerit grandini”. (Liber Exodus 10, 12)

  • Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte. Et mane facto, ventus urens levavit locustas; (Liber Exodus 10, 13)

  • quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt. (Liber Exodus 10, 14)

  • Quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis: “Peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos. (Liber Exodus 10, 16)

  • qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. (Liber Exodus 10, 19)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant”. (Liber Exodus 10, 21)

  • Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus. (Liber Exodus 10, 22)

  • Vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis: “Ite, sacrificate Domino; oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum”. (Liber Exodus 10, 24)

  • Dixitque pharao ad eum: “Recede a me. Cave, ne ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris mihi, morieris”. (Liber Exodus 10, 28)

  • dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis”. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo. (Liber Exodus 11, 3)

  • Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est. (Liber Exodus 11, 6)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti”. (Liber Exodus 11, 9)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina