Encontrados 167 resultados para: Patres

  • Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)

  • Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 26)

  • Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! (Evangelium secundum Lucam 11, 47)

  • Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 20)

  • Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: “Panem de caelo dedit eis manducare””. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)

  • Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 49)

  • Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)

  • Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)

  • Qui ait: “Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran, (Actus Apostolorum 7, 2)

  • Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna, et non inveniebant cibos patres nostri. (Actus Apostolorum 7, 11)

  • Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum; (Actus Apostolorum 7, 12)

  • et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patres nostri; (Actus Apostolorum 7, 15)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina