Encontrados 167 resultados para: Patres

  • Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. (Liber Proverbiorum 17, 6)

  • Ne transferas terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. (Liber Proverbiorum 22, 28)

  • Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres mei, Gozan et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar? (Liber Isaiae 37, 12)

  • Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. (Liber Isaiae 39, 6)

  • Domus sanctitatis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas. (Liber Isaiae 64, 10)

  • Haec dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt? (Liber Ieremiae 2, 5)

  • Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri”. (Liber Ieremiae 3, 25)

  • Propterea haec dicit Dominus: “Ecce ego dabo in populum istum offendicula, et offendent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt”. (Liber Ieremiae 6, 21)

  • Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres commiscent farinam, ut faciant placentas reginae caeli et libent diis alienis, ut me ad iracundiam provocent. (Liber Ieremiae 7, 18)

  • a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; (Liber Ieremiae 7, 25)

  • et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum. (Liber Ieremiae 7, 26)

  • et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. (Liber Ieremiae 9, 15)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina