Encontrados 12332 resultados para: Os
considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. (Liber Leviticus 13, 25)
Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam sacerdos. (Liber Leviticus 13, 29)
Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae. (Liber Leviticus 13, 30)
Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus. (Liber Leviticus 13, 31)
radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis. (Liber Leviticus 13, 33)
Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit. (Liber Leviticus 13, 34)
Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute, (Liber Leviticus 13, 35)
intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est. (Liber Leviticus 13, 39)
Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis. (Liber Leviticus 13, 43)
Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius. (Liber Leviticus 13, 44)
Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!". (Liber Leviticus 13, 45)
Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra. (Liber Leviticus 13, 46)