Mosaico decorativo

Trouvé 12332 Résultats pour: Os

  • considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est. (Liber Leviticus 13, 25)

  • Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam sacerdos. (Liber Leviticus 13, 29)

  • Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae. (Liber Leviticus 13, 30)

  • Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus. (Liber Leviticus 13, 31)

  • radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis. (Liber Leviticus 13, 33)

  • Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit. (Liber Leviticus 13, 34)

  • Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute, (Liber Leviticus 13, 35)

  • intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est. (Liber Leviticus 13, 39)

  • Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis. (Liber Leviticus 13, 43)

  • Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius. (Liber Leviticus 13, 44)

  • Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!". (Liber Leviticus 13, 45)

  • Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra. (Liber Leviticus 13, 46)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina