Mosaico decorativo

Encontrados 12332 resultados para: Os

  • dixit Paulus centurioni et militibus: “Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis”. (Actus Apostolorum 27, 31)

  • propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit”. (Actus Apostolorum 27, 34)

  • Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendam considerabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent, eicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)

  • centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire (Actus Apostolorum 27, 43)

  • et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram. (Actus Apostolorum 27, 44)

  • Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. (Actus Apostolorum 28, 2)

  • Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius. (Actus Apostolorum 28, 3)

  • In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit. (Actus Apostolorum 28, 7)

  • Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum. (Actus Apostolorum 28, 8)

  • qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quae necessaria erant. (Actus Apostolorum 28, 10)

  • Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. (Actus Apostolorum 28, 11)

  • inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos, (Actus Apostolorum 28, 13)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina