Trouvé 12332 Résultats pour: Os
dixit Paulus centurioni et militibus: “Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis”. (Actus Apostolorum 27, 31)
propter quod rogo vos accipere cibum, hoc enim pro salute vestra est, quia nullius vestrum capillus de capite peribit”. (Actus Apostolorum 27, 34)
Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant; sinum vero quendam considerabant habentem litus, in quem cogitabant, si possent, eicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)
centurio autem volens servare Paulum prohibuit eos a consilio iussitque eos, qui possent natare, mittere se primos et ad terram exire (Actus Apostolorum 27, 43)
et ceteros, quosdam in tabulis, quosdam vero super ea, quae de navi essent; et sic factum est ut omnes evaderent ad terram. (Actus Apostolorum 27, 44)
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. (Actus Apostolorum 28, 2)
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius. (Actus Apostolorum 28, 3)
In locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii, qui nos suscipiens triduo benigne hospitio recepit. (Actus Apostolorum 28, 7)
Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum. (Actus Apostolorum 28, 8)
qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus imposuerunt, quae necessaria erant. (Actus Apostolorum 28, 10)
Post menses autem tres, navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. (Actus Apostolorum 28, 11)
inde solventes devenimus Rhegium. Et post unum diem, superveniente austro, secunda die venimus Puteolos, (Actus Apostolorum 28, 13)