Encontrados 516 resultados para: Orationis Pater Noster
Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: “Numquid percutiam eos, pater mi?”. (Liber II Regum 6, 21)
Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est; descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”. (Liber II Regum 13, 14)
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quae fecit Ioas pater suus, fecit, (Liber II Regum 14, 3)
Fecitque, quod erat placitum coram Domino, iuxta omnia, quae fecit Amasias pater eius. (Liber II Regum 15, 3)
Fecitque, quod erat placitum coram Domino; iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, operatus est. (Liber II Regum 15, 34)
Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem; non fecit, quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius, (Liber II Regum 16, 2)
Fecitque, quod erat bonum coram Domino, iuxta omnia, quae fecerat David pater suus. (Liber II Regum 18, 3)
Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eius, ut sciant omnia regna terrae quia tu, Domine, es Deus solus”. (Liber II Regum 19, 19)
Conversusque est et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater eius, et erexit aras Baal et fecit palum, sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam. (Liber II Regum 21, 3)
Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, (Liber II Regum 21, 20)
et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius; servivitque idolis, quibus servierat pater suus, et adoravit ea. (Liber II Regum 21, 21)
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerat pater eius. (Liber II Regum 24, 9)