Encontrados 516 resultados para: Orationis Pater Noster
“Pater tuus durissimum iugum imposuit nobis; tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo, quod imposuit nobis, et serviemus tibi”. (Liber I Regum 12, 4)
dixitque ad eos: “Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: “Levius fac iugum, quod imposuit pater tuus super nos”?”. (Liber I Regum 12, 9)
Et dixerunt ei iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo: “Sic loquere populo huic, qui locuti sunt ad te dicentes: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu releva nos”; sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei. (Liber I Regum 12, 10)
Et nunc, pater meus posuit super vos iugum grave, ego autem addam super iugum vestrum; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam scorpionibus”. (Liber I Regum 12, 11)
et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens: “Pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro; pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus”. (Liber I Regum 12, 14)
Et dixit eis pater eorum: “Per quam viam abiit?”. Ostenderunt ei filii sui viam, per quam abierat vir Dei, qui venerat de Iuda. (Liber I Regum 13, 12)
Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius. (Liber I Regum 15, 11)
Et intulit ea, quae sanctificaverat pater suus et quae ipse voverat, in domum Domini, argentum et aurum et vasa. (Liber I Regum 15, 15)
Qui dixit ei: “Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria”. Achab: “Ego autem, inquit, foederatum te dimittam”. Et pepigit ei foedus et dimisit eum. (Liber I Regum 20, 34)
servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quae fecerat pater eius. (Liber I Regum 22, 54)
Eliseus autem videbat et clamabat: “Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius!”. Et non vidit eum amplius; apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes. (Liber II Regum 2, 12)
Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius. (Liber II Regum 3, 2)