Mosaico decorativo

Encontrados 1504 resultados para: Omnes

  • Nam et omnes provinciarum principes et satrapae et procuratores omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, sustinebant Iudaeos timore Mardochaei, (Liber Esther 9, 3)

  • Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis et interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere. (Liber Esther 9, 5)

  • Reliqui autem Iudaei per omnes provincias, quae dicioni regis subiacebant, congregati pro animabus suis steterunt, ut requiescerent ab hostibus, ac interfecerunt de persecutoribus suis septuaginta quinque milia, sed nullus de substantiis eorum quidquam contigit. (Liber Esther 9, 16)

  • Dies autem tertius decimus mensis Adar, dies apud omnes interfectionis fuit, et quarta decima die requieverunt. Quem constituerunt esse diem epularum et laetitiae. (Liber Esther 9, 17)

  • Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec et litteris comprehensa misit ad omnes Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis quam procul, (Liber Esther 9, 20)

  • Et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Asueri versabantur, verba pacis et veritatis, (Liber Esther 9, 30)

  • et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)

  • Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. (Liber Iob 1, 3)

  • Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. (Liber Iob 8, 12)

  • vereor omnes dolores meos, sciens quod non iustificaveris me. (Liber Iob 9, 28)

  • vos autem ostendam fabricatores mendacii, medicos vanos vos omnes. (Liber Iob 13, 4)

  • Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti. (Liber Iob 13, 27)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina