Encontrados 1075 resultados para: Moses Et Terram
Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram. (Liber Sapientiae 11, 22)
Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)
omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus bellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladium acutum insimulatum imperium tuum portans; (Liber Sapientiae 18, 15)
Agrestia enim in aquatica convertebantur, et, quaecumque erant natantia, in terram transibant. (Liber Sapientiae 19, 19)
Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus dissolutis et peccatori terram ingredienti duabus viis! (Liber Ecclesiasticus 2, 14)
Post haec Deus in terram respexit et complevit illam bonis suis; (Liber Ecclesiasticus 16, 30)
Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram. (Liber Ecclesiasticus 17, 3)
Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem. (Liber Ecclesiasticus 20, 30)
Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. (Liber Ecclesiasticus 24, 6)
secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
In terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in hominibus tentabit. (Liber Ecclesiasticus 39, 5)
in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum. (Liber Ecclesiasticus 39, 37)