Encontrados 1075 resultados para: Moses Et Terram
Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum destruet eam. (Liber Proverbiorum 29, 4)
Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)
Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram? (Liber Ecclesiastes 3, 21)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferen dum sermonem coram Deo; Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)
Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)
Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos. (Liber Ecclesiastes 10, 7)
Da partem septem necnon et octo, quia ignoras, quid futurum sit mali super terram. (Liber Ecclesiastes 11, 2)
Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent; si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. (Liber Ecclesiastes 11, 3)
et revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. (Liber Ecclesiastes 12, 7)
Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum, (Liber Sapientiae 1, 1)
Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo dissipabit illos. Et ad eremum perducet omnem terram iniquitas, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 23)
Et ego natus traxi communem aerem et decidi in terram, quae omnia similiter patitur, prima voce simili omnibus pariter plorans. (Liber Sapientiae 7, 3)