Encontrados 449 resultados para: Misit
Et elegit Iudas Eupolemum filium Ioannis filii Accos et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem (Liber I Maccabaeorum 8, 17)
Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus. (Liber I Maccabaeorum 9, 35)
Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)
Et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem. (Liber I Maccabaeorum 9, 70)
Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis, ut magnificaret eum. (Liber I Maccabaeorum 10, 3)
Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius Ionathae, et narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres eius, et labores, quos habuerunt. (Liber I Maccabaeorum 10, 15)
Et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens: (Liber I Maccabaeorum 10, 17)
et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis — et misit ei purpuram et coronam auream — et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et conserves amicitias ad nos”. (Liber I Maccabaeorum 10, 20)
Et misit eis secundum haec verba: “Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem. (Liber I Maccabaeorum 10, 25)
Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens: (Liber I Maccabaeorum 10, 51)
Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem (Liber I Maccabaeorum 10, 69)
et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem. (Liber I Maccabaeorum 10, 89)