Mosaico decorativo

Encontrados 449 resultados para: Misit

  • Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna; (Liber I Maccabaeorum 1, 29)

  • Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae, (Liber I Maccabaeorum 1, 44)

  • Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est animo; et misit et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde. (Liber I Maccabaeorum 3, 27)

  • et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis. (Liber I Maccabaeorum 3, 39)

  • Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; (Liber I Maccabaeorum 5, 38)

  • Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus. Et misit ad eos Iudas verbis pacificis (Liber I Maccabaeorum 5, 47)

  • Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. (Liber I Maccabaeorum 6, 60)

  • Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen, magnum in regno et fidelem regi. Et misit eum (Liber I Maccabaeorum 7, 8)

  • Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo. (Liber I Maccabaeorum 7, 10)

  • Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith; et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de populo mactavit in puteum magnum. (Liber I Maccabaeorum 7, 19)

  • Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum. (Liber I Maccabaeorum 7, 26)

  • Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo (Liber I Maccabaeorum 7, 27)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina