Encontrados 49 resultados para: Misi
surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos”. (Actus Apostolorum 10, 20)
Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino”. (Actus Apostolorum 10, 33)
Et cum mihi perlatum esset de insidiis, quae in virum pararentur, confestim misi ad te denuntians et accusatoribus, ut dicant adversum eum apud te”. (Actus Apostolorum 23, 30)
Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo. (Epistula I ad Corinthios 4, 17)
Misi autem fratres, ut ne, quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut, quemadmodum dixi, parati sitis, (Epistula II ad Corinthios 9, 3)
Numquid per aliquem eorum, quos misi ad vos, circumveni vos? (Epistula II ad Corinthios 12, 17)
Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis? (Epistula II ad Corinthios 12, 18)
quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. (Epistula ad Ephesios 6, 22)
Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. (Epistula ad Philippenses 2, 28)
quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra, (Epistula ad Colossenses 4, 8)
Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 5)
Tychicum autem misi Ephesum. (Epistula II ad Timotheum 4, 12)