Encontrados 49 resultados para: Misi

  • Et misi eos ad Eddo, qui est primus in Chasphiae loco, et posui in ore eorum verba, quae loquerentur ad Eddo et fratres eius, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri. (Liber Esdrae 8, 17)

  • Misi ergo ad eos nuntios dicens: “Opus grande ego facio et non possum descendere; cur cessare oportet opus, si desistero et descendero ad vos?”. (Liber Nehemiae 6, 3)

  • Et misi ad eum dicens: “Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec”. (Liber Nehemiae 6, 8)

  • Nunc vero reminiscor malorum, quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erant in ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa. (Liber I Maccabaeorum 6, 12)

  • Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israel: “Propter vos misi in Babylonem et detraxi fugitivos universos et Chaldaeos in navibus suis gloriantes. (Liber Isaiae 43, 14)

  • sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. (Liber Isaiae 55, 11)

  • a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; (Liber Ieremiae 7, 25)

  • Et dixit Dominus ad me: “Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis. (Liber Ieremiae 14, 14)

  • Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: “Gladius et fames non erit in terra hac”: In gladio et fame consumentur prophetae illi; (Liber Ieremiae 14, 15)

  • Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris, induxi eis super matrem militem vastatorem meridie, misi super eam repente perturbationem et terrorem. (Liber Ieremiae 15, 8)

  • Si autem “Onus Domini” dixeritis, propter hoc haec dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: “Onus Domini”, et misi ad vos dicens: Nolite dicere: “Onus Domini”; (Liber Ieremiae 23, 38)

  • ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis, (Liber Ieremiae 26, 5)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina