Encontrados 446 resultados para: Mãe
Vae coronae superbiae ebriorum Ephraim et flori decidenti gloriae maiestatis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino! (Liber Isaiae 28, 1)
et circumvallabo Ariel, et erit maeror et maestitia, et erit mihi quasi Ariel. (Liber Isaiae 29, 2)
Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat. (Liber Isaiae 32, 7)
et redempti a Domino revertentur. Et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet maeror et gemitus. (Liber Isaiae 35, 10)
Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. (Liber Isaiae 38, 15)
Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt seipsos de manu flammae; non sunt prunae, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum. (Liber Isaiae 47, 14)
Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit. (Liber Isaiae 53, 11)
Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus. (Liber Isaiae 54, 6)
adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis”. (Liber Isaiae 56, 7)
ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris. Et vocabuntur Terebinthi iustitiae, plantatio Domini ad glorificandum. (Liber Isaiae 61, 3)
Onager assuetus in solitudine in desiderio animae suae attrahit aerem; libidinem eius quis avertet? Omnes, qui quaerunt eam, non deficient, in menstruis eius invenient eam. (Liber Ieremiae 2, 24)
Super hoc lugebit terra, et maerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum, statui et non paenitet me nec avertar ab eo”. (Liber Ieremiae 4, 28)