Encontrados 446 resultados para: Mãe
Indulge animae tuae et consolare cor tuum et tristitiam longe repelle a te. (Liber Ecclesiasticus 30, 24)
Exsultatio animae et gaudium et voluptas cordis vinum moderate potatum in tempore; (Liber Ecclesiasticus 31, 36)
sanitas est animae et corpori sobrius potus. (Liber Ecclesiasticus 31, 37)
Amaritudo animae vinum multum potatum in irritatione et ruina. (Liber Ecclesiasticus 31, 39)
In via ruinae non eas et non offendes bis in lapides; ne credas te viae inexploratae, ne ponas animae tuae scandalum. (Liber Ecclesiasticus 32, 25)
In omni opere tuo confide animae tuae: haec est enim conservatio mandatorum. (Liber Ecclesiasticus 32, 27)
Si est tibi servus unicus, sit tibi quasi anima tua, quoniam sicut te indigebis illo. Si est tibi servus unicus, quasi fratrem sic eum tracta, ne in sanguinem animae tuae irascaris. (Liber Ecclesiasticus 33, 31)
Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? (Liber Ecclesiasticus 35, 18)
In ira flammae devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem. (Liber Ecclesiasticus 36, 11)
Est vir peritus multorum eruditor et animae suae inutilis est. (Liber Ecclesiasticus 37, 22)
Est sapiens animae suae sapiens, et fructus sensus illius super corpus suum. (Liber Ecclesiasticus 37, 25)
Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet. (Liber Ecclesiasticus 37, 31)