Encontrados 2237 resultados para: Lia
Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari. (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
Ille autem dixit ei: “Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua”. (Evangelium secundum Marcum 5, 34)
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: “Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum?”. (Evangelium secundum Marcum 5, 35)
Alii autem dicebant: “Elias est”. Alii vero dicebant: “Propheta est, quasi unus ex prophetis”. (Evangelium secundum Marcum 6, 15)
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “Pete a me, quod vis, et dabo tibi”. (Evangelium secundum Marcum 6, 22)
Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum. (Evangelium secundum Marcum 6, 44)
Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos. (Evangelium secundum Marcum 6, 48)
et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum — (Evangelium secundum Marcum 7, 4)
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis”. (Evangelium secundum Marcum 7, 13)
Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius. (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de filia eius. (Evangelium secundum Marcum 7, 26)
Et ait illi: “Propter hunc sermonem vade; exiit daemonium de filia tua”. (Evangelium secundum Marcum 7, 29)