Encontrados 2237 resultados para: Lia
Aspiciens autem Iesus dixit illis: “Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)
Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias (Evangelium secundum Matthaeum 20, 11)
“Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 5)
Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “Hosanna filio David”, indignati sunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum”. Et arefacta est continuo ficulnea. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 19)
Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 33)
Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 6)
Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 4)
Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 12)
Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 6)