Encontrados 23 resultados para: Laqueum

  • iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. (Liber Iosue 23, 13)

  • Quam ob rem nolui expellere eos a facie vestra, ut sint vobis in laqueum, et dii eorum in ruinam”. (Liber Iudicum 2, 3)

  • sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram? Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum. (Liber Thobis 14, 10)

  • SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum. (Liber Psalmorum 10, 9)

  • Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae. (Liber Psalmorum 35, 7)

  • Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvavit se anima mea; foderunt ante faciem meam foveam, et ipsi inciderunt in eam. (Liber Psalmorum 57, 7)

  • Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro. (Liber Psalmorum 66, 11)

  • Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum. (Liber Psalmorum 69, 23)

  • Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. (Liber Psalmorum 119, 110)

  • Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi. (Liber Psalmorum 140, 6)

  • Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. (Liber Psalmorum 142, 4)

  • et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum. (Liber I Maccabaeorum 1, 35)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina