Encontrados 323 resultados para: King Saul
Et nuntius venit ad Saul dicens: “Festina et veni, quoniam infuderunt se Philisthim super terram”. (Liber I Samuelis 23, 27)
Reversus est ergo Saul desistens persequi David; et perrexit in occursum Philisthinorum. Propter hoc vocaverunt locum illum: “Petram dividentem”. (Liber I Samuelis 23, 28)
Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: “Ecce David in deserto est Engaddi”. (Liber I Samuelis 24, 2)
Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum. (Liber I Samuelis 24, 3)
Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti. Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant. (Liber I Samuelis 24, 4)
Et dixerunt viri David ad eum: “Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis””. Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter. (Liber I Samuelis 24, 5)
Post haec cor David percussit eum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul, (Liber I Samuelis 24, 6)
Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere. (Liber I Samuelis 24, 8)
Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: “Domine mi rex!”. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit (Liber I Samuelis 24, 9)
dixitque ad Saul: “Quare audis verba hominum loquentium: “David quaerit malum adversum te?”. (Liber I Samuelis 24, 10)
Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: “Numquid vox haec tua est, fili mi David?”. Et levavit Saul vocem suam et flevit. (Liber I Samuelis 24, 17)
Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri eius ascenderunt ad praesidium. (Liber I Samuelis 24, 23)