Mosaico decorativo

Encontrados 323 resultados para: King Saul

  • Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth. (Liber I Samuelis 21, 11)

  • Dixeruntque ei servi Achis: “Numquid non iste est David rex terrae? Nonne huic cantabant per choros dicentes: “Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua”?”. (Liber I Samuelis 21, 12)

  • Et audivit Saul quod detectus fuisset David et viri, qui erant cum eo. Saul autem, cum maneret in Gabaa et esset sub myrice, quae est in excelso, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum, (Liber I Samuelis 22, 6)

  • Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis Saul: “Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob; (Liber I Samuelis 22, 9)

  • Et ait Saul: “Audi, fili Achitob”. Qui respondit: “Praesto sum, domine”. (Liber I Samuelis 22, 12)

  • Dixitque ad eum Saul: “Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me insidiator, sicut est hodie?”. (Liber I Samuelis 22, 13)

  • et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 22, 21)

  • Et ait David ad Abiathar: “Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui. (Liber I Samuelis 22, 22)

  • Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila, et ait Saul: “Tradidit eum Deus in manus meas; conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt”. (Liber I Samuelis 23, 7)

  • Et convocavit Saul omnem populum, ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius. (Liber I Samuelis 23, 8)

  • Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: “Applica ephod”. (Liber I Samuelis 23, 9)

  • Et ait David: “Domine, Deus Israel, audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila, ut evertat urbem propter me. (Liber I Samuelis 23, 10)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina