Mosaico decorativo

Encontrados 636 resultados para: Illius

  • Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)

  • raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. (Liber Sapientiae 4, 11)

  • placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia, (Liber Sapientiae 4, 14)

  • quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et visitatio in sanctis illius. (Liber Sapientiae 4, 15)

  • “Hic erat, quem habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam et finem illius sine honore. (Liber Sapientiae 5, 4)

  • Quomodo computatus est inter filios Dei, et inter sanctos sors illius est? (Liber Sapientiae 5, 5)

  • et tamquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius, cum praeterierit, non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus; (Liber Sapientiae 5, 10)

  • aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius. (Liber Sapientiae 5, 12)

  • quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis. (Liber Sapientiae 6, 4)

  • Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est, (Liber Sapientiae 6, 17)

  • et dilectio custodia legum illius est, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est, (Liber Sapientiae 6, 18)

  • Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 22)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina