Encontrados 636 resultados para: Illius
Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei illius commutatur. (Liber Ecclesiastes 8, 1)
Quia sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: “Quare ita facis?”. (Liber Ecclesiastes 8, 4)
Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. (Liber Ecclesiastes 9, 15)
Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. (Liber Ecclesiastes 10, 2)
Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala. (Liber Ecclesiastes 10, 13)
Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)
Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me. (Canticum Canticorum 2, 6)
egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius. (Canticum Canticorum 3, 11)
Surge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et fluant aromata illius. (Canticum Canticorum 4, 16)
Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam. (Canticum Canticorum 5, 13)
Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum sapphiris. (Canticum Canticorum 5, 14)
Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri. (Canticum Canticorum 5, 15)