Encontrados 187 resultados para: Hominem

  • et locutus est eis Isaac: “Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis?”. (Liber Genesis 26, 27)

  • At ille: “Ubi est?”, inquit. “Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem”. (Liber Exodus 2, 20)

  • Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel. (Liber Exodus 11, 7)

  • Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 12)

  • Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 16)

  • Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum. (Liber Leviticus 13, 37)

  • Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi conventus, (Liber Leviticus 14, 11)

  • et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta atque peccata eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per hominem paratum in desertum. (Liber Leviticus 16, 21)

  • Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat hominem illum, qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere, (Liber Leviticus 20, 4)

  • ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 5)

  • et qui tangit reptile, quo polluitur, vel hominem, quo polluitur qualibet immunditia illius, (Liber Leviticus 22, 5)

  • Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina