Mosaico decorativo

Encontrados 460 resultados para: Hereditatem Populi

  • Et sanant contritionem filiae populi mei in levitate dicentes “Pax, pax”, cum non sit pax. (Liber Ieremiae 8, 11)

  • Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?”. “Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?”. (Liber Ieremiae 8, 19)

  • Super contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus; stupor obtinuit me. (Liber Ieremiae 8, 21)

  • Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare enim non est obducta cicatrix filiae populi mei? (Liber Ieremiae 8, 22)

  • Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei? (Liber Ieremiae 8, 23)

  • Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei? (Liber Ieremiae 9, 6)

  • “Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam; dedi dilectam animae meae in manu inimicorum eius. (Liber Ieremiae 12, 7)

  • Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israel: “Ecce ego evellam eos de terra sua et domum Iudae evellam de medio eorum. (Liber Ieremiae 12, 14)

  • Et erit: cum evulsero eos, convertar et miserebor eorum et reducam eos, virum ad hereditatem suam et virum in terram suam. (Liber Ieremiae 12, 15)

  • Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo: “Vivit Dominus!”, sicut docuerunt populum meum iurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei. (Liber Ieremiae 12, 16)

  • Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. (Liber Ieremiae 14, 17)

  • Et reddam primum dupliciter iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam”. (Liber Ieremiae 16, 18)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina