Encontrados 460 resultados para: Hereditatem Populi
Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem. (Liber Isaiae 53, 8)
Et dicent: “Sternite, sternite, parate viam, auferte offendicula de via populi mei”. (Liber Isaiae 57, 14)
Et recordatus est dierum antiquorum, Moysi et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastore gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius spiritum sanctitatis suae? (Liber Isaiae 63, 11)
Non aedificabunt, ut alius habitet, non plantabunt, ut alius comedat: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et operibus manuum suarum diu fruentur electi mei. (Liber Isaiae 65, 22)
Et induxi vos in terram hortorum, ut comederetis fructum eius et optima illius; et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem. (Liber Ieremiae 2, 7)
In diebus illis ibit domus Iudae ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi in hereditatem patribus vestris. (Liber Ieremiae 3, 18)
Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem praeclarissimam inter gentes? Et dixi: Patrem vocabitis me et post me ingredi non cessabitis. (Liber Ieremiae 3, 19)
In tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: “Ventus urens collium, qui sunt in deserto, invadit filiam populi mei non ad ventilandum et ad purgandum. (Liber Ieremiae 4, 11)
Et curant contritionem populi mei in levitate dicentes: “Pax, pax”; et non est pax. (Liber Ieremiae 6, 14)
Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. (Liber Ieremiae 6, 26)
Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israel. (Liber Ieremiae 7, 12)
Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. (Liber Ieremiae 7, 33)