Encontrados 198 resultados para: Generatio Mala
Generatio, quae sibi munda videtur et non est lota a sordibus suis. (Liber Proverbiorum 30, 12)
Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt, et palpebrae eius in alta surrectae! (Liber Proverbiorum 30, 13)
Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)
Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat. (Liber Ecclesiastes 1, 4)
et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est nec vidit opera mala, quae sub sole fiunt. (Liber Ecclesiastes 4, 3)
vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est. (Liber Ecclesiastes 6, 2)
In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro. (Liber Ecclesiastes 7, 14)
ne festines recedere a facie eius neque permaneas in re mala, quia omne, quod voluerit, faciet. (Liber Ecclesiastes 8, 3)
Etenim, quia non profertur cito sententia contra opera mala, ideo cor filiorum hominum repletur, ut perpetrent mala. (Liber Ecclesiastes 8, 11)
Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)
Insuper nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur sagena mala, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. (Liber Ecclesiastes 9, 12)
Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius insipientia mala. (Liber Ecclesiastes 10, 13)
