Encontrados 198 resultados para: Generatio Mala
Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, (Liber Deuteronomii 29, 21)
Et irascetur furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eos et abscondam faciem meam ab eis, et erit in devorationem; invenient eum mala multa et afflictiones, ita ut dicat in illo die: “Vere, quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala”. (Liber Deuteronomii 31, 17)
Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo, propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos. (Liber Deuteronomii 31, 18)
Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui; scio enim cogitationes eius, quae facit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum”. (Liber Deuteronomii 31, 21)
Novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis de via, quam praecepi vobis, et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum”. (Liber Deuteronomii 31, 29)
Peccaverunt ei non filii eius in sordibus suis, generatio prava atque perversa. (Liber Deuteronomii 32, 5)
Et ait: “Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa est, et infideles filii. (Liber Deuteronomii 32, 20)
Congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis. (Liber Deuteronomii 32, 23)
Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 10)
Dixitque eis Samson: “Hac vice non erit culpa in me contra Philisthaeos, cum faciam eis mala”. (Liber Iudicum 15, 3)
Dixitque ad David: “Iustior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. (Liber I Samuelis 24, 18)
Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum eius; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es”. (Liber II Samuelis 16, 8)
