Encontrados 75 resultados para: Fortis

  • Issachar asinus fortis, accubans inter caulas (Liber Genesis 49, 14)

  • considerate terram, qualis sit, et populum, qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus, si pauci numero an plures; (Liber Numeri 13, 18)

  • sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis”. (Liber Iosue 17, 18)

  • apparuit ei angelus Domini et ait: “Dominus tecum, vir fortis!”. (Liber Iudicum 6, 12)

  • Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula. (Liber Iudicum 9, 51)

  • Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. (Liber I Samuelis 2, 2)

  • Dixit autem Saul ad David: “Ecce filia mea maior Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto mihi vir fortis et proeliare bella Domini”. Saul autem reputabat dicens: “Non sit manus mea in eo, sed sit super illum manus Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 18, 17)

  • Esto vir fortis, et fortiter agamus pro populo nostro et civitatibus Dei nostri; Dominus autem faciet, quod bonum est in conspectu suo”. (Liber II Samuelis 10, 12)

  • — audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum extentum ubique — cum venerit ergo et oraverit in hoc loco, (Liber I Regum 8, 42)

  • Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque Salomon adulescentem industrium constituerat eum praefectum super labores universae domus Ioseph. (Liber I Regum 11, 28)

  • Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matris familiae; et erat languor fortis nimis, ita ut non remaneret in eo halitus. (Liber I Regum 17, 17)

  • Et ait ei: “Egredere et sta in monte coram Domino”. Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus. (Liber I Regum 19, 11)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina