Encontrados 75 resultados para: Fortis

  • Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis leprosus. (Liber II Regum 5, 1)

  • Et dixi: “Quaeso, Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua; (Liber Nehemiae 1, 5)

  • Nunc itaque, Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne parvipendas omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros et principes nostros et sacerdotes nostros et prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regum Assyriae usque in diem hanc. (Liber Nehemiae 9, 32)

  • sed neque masculum neque filiam aliam praeter Saram solam habet, et tu proximus es illius prae omnibus hominibus, ut possideas eam; et iustum est, ut possideas, quae sunt patri eius. Et haec puella sapiens et fortis et bona valde, et pater ipsius diligit illam”. (Liber Thobis 6, 12)

  • Et dixit eis: “Nostis Thobin fratrem nostrum?”. Et dixerunt ei: “Novimus illum”. Et dixit eis: “Fortis est?”. (Liber Thobis 7, 4)

  • Et dixerunt illi: “Fortis est et vivit”. Et Thobias dixit: “Pater meus est”. (Liber Thobis 7, 5)

  • Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit? (Liber Iob 9, 4)

  • “Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis? (Liber Iob 26, 2)

  • Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies. (Liber Psalmorum 7, 12)

  • Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio. (Liber Psalmorum 24, 8)

  • Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis. - (Liber Psalmorum 71, 7)

  • Tunc congregata est ad eos synagoga Asidaeorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege; (Liber I Maccabaeorum 2, 42)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina