Encontrados 163 resultados para: Filia

  • Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. (Liber Ieremiae 46, 11)

  • Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti, quia Memphis in solitudinem erit et destruetur et inhabitabilis erit. (Liber Ieremiae 46, 19)

  • Confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis”. (Liber Ieremiae 46, 24)

  • Descende de gloria et sede in siti, habitatrix filia Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. (Liber Ieremiae 48, 18)

  • Quid gloriaris in vallibus? Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis, quae confidebas in thesauris tuis et dicebas: “Quis veniet ad me?”. (Liber Ieremiae 49, 4)

  • Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Filia Babylonis quasi area tempore triturae eius; adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius”. (Liber Ieremiae 51, 33)

  • Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber Ieremiae 52, 1)

  • VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius; facti sunt principes eius velut cervi non invenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem persequentis. (Lamentationes 1, 6)

  • HE. Factus est Dominus velut inimicus, deglutivit Israel, deglutivit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius et multiplicavit in filia Iudae maerorem et maestitiam. (Lamentationes 2, 5)

  • MEM. Cui comparabo te vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exaequabo te et consolabor te, virgo filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua; quis medebitur tui? (Lamentationes 2, 13)

  • GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos; filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto. (Lamentationes 4, 3)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina