Encontrados 641 resultados para: Fiduciam In Deum
Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. (Prophetia Danielis 13, 63)
Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “Quare non adoras Bel?”. (Prophetia Danielis 14, 4)
Qui respondens ait ei: “Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis”. (Prophetia Danielis 14, 5)
Dixitque Daniel: “Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 25)
Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum. (Prophetia Osee 3, 5)
Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)
Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his. (Prophetia Osee 7, 10)
“Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper”. (Prophetia Osee 12, 7)
“Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me. (Prophetia Osee 13, 4)
Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur. (Prophetia Osee 14, 1)
Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. (Prophetia Osee 14, 2)
et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia”. (Prophetia Ioel 2, 13)