Encontrados 4294 resultados para: Fé
Non demoreris in errore impiorum; ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio. (Liber Ecclesiasticus 17, 26)
Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius? (Liber Ecclesiasticus 18, 7)
Miseretur excipientibus doctrinam miserationis et festinantibus in iudiciis eius. (Liber Ecclesiasticus 18, 14)
Omnis astutus agnoscit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem. (Liber Ecclesiasticus 18, 28)
audiet enim te et cavebit te et quasi defendens peccatum odiet te. (Liber Ecclesiasticus 19, 9)
sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. (Liber Ecclesiasticus 19, 12)
Corripe amicum, ne forte fecerit malum et ipse dicat: “Non feci”; aut, si fecerit, ne iterum addat facere. (Liber Ecclesiasticus 19, 13)
Et est qui pervertit gratiam, ut proferat iudicium; est qui videtur oppressus et fractus animo, et interiora eius plena sunt dolo. (Liber Ecclesiasticus 19, 23)
Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum. (Liber Ecclesiasticus 20, 4)
Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi. (Liber Ecclesiasticus 20, 16)
Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei. (Liber Ecclesiasticus 20, 19)
Melius lapsus in pavimento quam lapsus linguae: sic casus malorum festinanter veniet. (Liber Ecclesiasticus 20, 20)