Encontrados 4238 resultados para: Eum
Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)
Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo, (Actus Apostolorum 9, 3)
Dixit autem ad eum Dominus: “Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel; (Actus Apostolorum 9, 15)
ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati”. (Actus Apostolorum 9, 16)
Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei, ut eum interficerent; (Actus Apostolorum 9, 23)
notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent; (Actus Apostolorum 9, 24)
accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta. (Actus Apostolorum 9, 25)
Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus. (Actus Apostolorum 9, 26)
Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis; illi autem quaerebant occidere eum. (Actus Apostolorum 9, 29)
Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum. (Actus Apostolorum 9, 30)
Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “Ne pigriteris venire usque ad nos!”. (Actus Apostolorum 9, 38)
religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper, (Actus Apostolorum 10, 2)