Encontrados 4238 resultados para: Eum
Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum; (Actus Apostolorum 3, 9)
Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum. (Actus Apostolorum 3, 16)
ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, (Actus Apostolorum 3, 20)
Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris”. (Actus Apostolorum 3, 26)
Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate; (Actus Apostolorum 4, 19)
At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat; (Actus Apostolorum 4, 21)
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, (Actus Apostolorum 4, 24)
Surgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes sepelierunt. (Actus Apostolorum 5, 6)
si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini!”. Consenserunt autem illi (Actus Apostolorum 5, 39)
Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum”; (Actus Apostolorum 6, 11)
et commoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium (Actus Apostolorum 6, 12)
audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses”. (Actus Apostolorum 6, 14)