Encontrados 4238 resultados para: Eum
Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius, (Evangelium secundum Lucam 8, 41)
Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. (Evangelium secundum Lucam 8, 47)
Et deridebant eum scientes quia mortua esset. (Evangelium secundum Lucam 8, 53)
Et ait Herodes: “Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia?”. Et quaerebat videre eum. (Evangelium secundum Lucam 9, 9)
Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; (Evangelium secundum Lucam 9, 38)
et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum; (Evangelium secundum Lucam 9, 39)
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo. (Evangelium secundum Lucam 9, 45)
At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se (Evangelium secundum Lucam 9, 47)
et ait illis: “Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est”. (Evangelium secundum Lucam 9, 48)
Respondens autem Ioannes dixit: “Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 49)
Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 9, 53)
Ait autem ad alterum: “Sequere me”. Ille autem dixit: “Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 59)