Encontrados 4238 resultados para: Eum
Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est”. (Evangelium secundum Lucam 7, 39)
Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum?”. (Evangelium secundum Lucam 7, 42)
Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. (Evangelium secundum Lucam 7, 46)
Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: (Evangelium secundum Lucam 8, 4)
Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. (Evangelium secundum Lucam 8, 9)
Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. (Evangelium secundum Lucam 8, 19)
Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “Praeceptor, praeceptor, perimus!”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas. (Evangelium secundum Lucam 8, 24)
Interrogavit autem illum Iesus dicens: “Quod tibi nomen est?”. At ille dixit: “Legio”, quia intraverunt daemonia multa in eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 30)
Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent. (Evangelium secundum Lucam 8, 31)
Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. (Evangelium secundum Lucam 8, 32)
Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens: (Evangelium secundum Lucam 8, 38)
Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 40)