Encontrados 4238 resultados para: Eum
Quid vertis contra Deum spiritum tuum et profers de ore tuo huiuscemodi sermones? (Liber Iob 15, 13)
Sonitus terroris semper in auribus illius, quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum. (Liber Iob 15, 21)
Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. (Liber Iob 15, 24)
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. (Liber Iob 15, 25)
Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus. (Liber Iob 15, 26)
Poteram et ego similia vestri loqui, si esset anima vestra pro anima mea! Concinnarem super vos sermones et moverem caput meum super vos. (Liber Iob 16, 4)
nunc autem defatigavit me dolor meus, et tu vastasti omnem coetum meum. (Liber Iob 16, 7)
Circumdedit me lanceis suis, scidit lumbos meos, non pepercit et effudit in terra iecur meum. (Liber Iob 16, 13)
Saccum consui super cutem meam et dimisi in terram cornu meum. (Liber Iob 16, 15)
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. (Liber Iob 16, 18)
Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus. (Liber Iob 16, 20)
Si sustinuero, infernus domus mea est; et in tenebris stravi lectulum meum. (Liber Iob 17, 13)