Encontrados 4238 resultados para: Eum
Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti? (Liber Iob 10, 10)
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. (Liber Iob 10, 12)
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum, (Liber Iob 10, 20)
Tu autem, si cor tuum firmaveris et expanderis ad eum manus tuas, (Liber Iob 11, 13)
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas. (Liber Iob 12, 4)
Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. (Liber Iob 12, 6)
Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. (Liber Iob 12, 16)
Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum. (Liber Iob 12, 18)
Audite sermonem meum et explicationem meam percipite auribus vestris. (Liber Iob 13, 17)
Posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti. (Liber Iob 13, 27)
Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium? (Liber Iob 14, 3)
Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum. (Liber Iob 14, 20)