Encontrados 84 resultados para: Esto

  • Sed cum viro timorato assiduus esto, quemcumque cognoveris observantem mandata, (Liber Ecclesiasticus 37, 15)

  • Memor esto iudicii eius, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. (Liber Ecclesiasticus 38, 23)

  • Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: “Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua”. (Liber Isaiae 3, 6)

  • Habitent apud te profugi Moab; esto latibulum eorum a facie vastatoris; finitus est enim exactor, consummata est devastatio, defecit calcator a terra. (Liber Isaiae 16, 4)

  • Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis. (Liber Isaiae 33, 2)

  • Noli memor esse iniquitatum patrum nostrorum, sed memor esto manus tuae et nominis tui in hoc tempore, (Liber Baruch 3, 5)

  • Praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam, quae coacervata est ad te, et esto mihi in custodiam. (Prophetia Ezechielis 38, 7)

  • et dixit: “Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus”. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: “Loquere, domine mi, quia confortasti me”. (Prophetia Danielis 10, 19)

  • Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 2)

  • Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)

  • Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 25)

  • Ille autem dixit ei: “Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua”. (Evangelium secundum Marcum 5, 34)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina