Encontrados 2327 resultados para: Eos
“Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio”. (Liber Psalmorum 50, 5)
Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. (Liber Psalmorum 50, 17)
illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. - (Liber Psalmorum 53, 6)
Converte mala super inimicos meos et in veritate tua disperde illos. (Liber Psalmorum 54, 7)
quoniam ex omni tribulatione eripuit me, et super inimicos meos despexit oculus meus. (Liber Psalmorum 54, 9)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 55, 24)
quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu, ut ambulem coram Deo in lumine viventium. (Liber Psalmorum 56, 14)
Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos. (Liber Psalmorum 58, 10)
Et dicet homo: “Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra”. (Liber Psalmorum 58, 12)
Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes. (Liber Psalmorum 59, 9)
Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos. (Liber Psalmorum 59, 11)
Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine. (Liber Psalmorum 59, 12)