Encontrados 2353 resultados para: Enim
Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, captivi tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt. (Liber Sapientiae 17, 2)
Neque enim, quae continebat illos, spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendentes perturbabant illos, et phantasmata tristi vultu maerentia apparebant. (Liber Sapientiae 17, 4)
Illi enim, qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum ridiculo timore languebant. (Liber Sapientiae 17, 8)
Formidinis enim suae propriae nequitia dat testimonium, cum sit condemnata; semper autem praesumit saeva perturbata conscientia. (Liber Sapientiae 17, 10)
Nihil enim est timor nisi proditio auxiliorum, quae sunt a cogitatione; (Liber Sapientiae 17, 11)
aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum, aliquando animae deficiebant proditione: subitaneus enim illis et insperatus timor infundebatur. (Liber Sapientiae 17, 14)
Sive enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. (Liber Sapientiae 17, 16)
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine et non impeditis operibus continebatur; (Liber Sapientiae 17, 19)
sicut enim punivisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. (Liber Sapientiae 18, 8)
Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes. (Liber Sapientiae 18, 9)
similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento, quae erat praeclarior generatio illorum, exterminata erat. (Liber Sapientiae 18, 12)
De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse. (Liber Sapientiae 18, 13)