Mosaico decorativo

Found 2353 Results for: Enim

  • Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, captivi tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt. (Liber Sapientiae 17, 2)

  • Neque enim, quae continebat illos, spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendentes perturbabant illos, et phantasmata tristi vultu maerentia apparebant. (Liber Sapientiae 17, 4)

  • Illi enim, qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum ridiculo timore languebant. (Liber Sapientiae 17, 8)

  • Formidinis enim suae propriae nequitia dat testimonium, cum sit condemnata; semper autem praesumit saeva perturbata conscientia. (Liber Sapientiae 17, 10)

  • Nihil enim est timor nisi proditio auxiliorum, quae sunt a cogitatione; (Liber Sapientiae 17, 11)

  • aliquando a monstris exagitabantur phantasmatum, aliquando animae deficiebant proditione: subitaneus enim illis et insperatus timor infundebatur. (Liber Sapientiae 17, 14)

  • Sive enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. (Liber Sapientiae 17, 16)

  • Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine et non impeditis operibus continebatur; (Liber Sapientiae 17, 19)

  • sicut enim punivisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. (Liber Sapientiae 18, 8)

  • Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et divinitatis legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et pericula recepturos sanctos patrum iam ante decantantes laudes. (Liber Sapientiae 18, 9)

  • similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento, quae erat praeclarior generatio illorum, exterminata erat. (Liber Sapientiae 18, 12)

  • De omnibus enim non credentes propter veneficia, in exterminio primogenitorum confessi sunt populum filium Dei esse. (Liber Sapientiae 18, 13)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina