Encontrados 67 resultados para: Egypt Pharao Nilo poenas

  • In diebus eius ascendit pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, qui occidit eum in Mageddo, cum vidisset eum. (Liber II Regum 23, 29)

  • Vinxitque eum pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Ierusalem; et imposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri; (Liber II Regum 23, 33)

  • regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim. Porro Ioachaz tulit, et venit in Aegyptum et mortuus est ibi. (Liber II Regum 23, 34)

  • Et nunc cum dicis: “Ira eius poenas non infert, nec ulciscitur scelus valde”, (Liber Iob 35, 15)

  • mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu. (Liber I Maccabaeorum 4, 9)

  • Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas poenas non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri. (Liber II Maccabaeorum 6, 12)

  • Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves. (Liber II Maccabaeorum 7, 36)

  • Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. (Liber Sapientiae 11, 5)

  • Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci. (Liber Isaiae 24, 6)

  • Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam: sic pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo. (Liber Isaiae 36, 6)

  • Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam. (Liber Ieremiae 47, 1)

  • Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas. (Prophetia Ezechielis 17, 17)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina